

Liber Primus Samuelis*
Caput 15: Versus 27
Ille autem.Sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit, ita et Saul vestem prophetae. Per utramque enim potestatem, regalem scilicet et sacerdotalem, scissio facta monstrat regnum Judaeorum et sacerdotium stare non posse, quia verum regem et sacerdotem, id est Christum, noluerant recipere.[RAB. ex Aug.]Iste cui dixit, etc., usque ad non secundum humani generis unam eamdemque naturam.